Liber de lingua Latina viva. Caput VIII. De urbe Georgiopoli mille annis ante condita


Для цитирования представленного учебного пособия используйте: [Следников А.Г. 2013, 14 октября. Электронное учебное пособие "Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva". ЯрГУ им. П.Г. Демидова, Научно-образовательный Центр антиковедения ЯрГУ. http://antik-yar.ru/main/liber-de-lingua-latina-viva]

© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.

ALEXII VESTIGIARII
LIBER DE LINGVA LATINA VIVA

CAPVT VIII

DE VRBE GEORGIOPOLI MILLE ANNIS ANTE CONDITA

↑Rursus ad indicem

Geōrgiopŏlis1 ā Geōrgiō2 vulgō Sapiĕntī, duce Chioviēnsī, annō 1010o ut castellum in rīpā Volhae3 dextrā, ubī Rutēniae flūmen magnum et minor fluvius Cotorosclia4 confluunt in ūnum, condĭta est. Quō locō iam tum tempŏris gentīlium vīcus antīquus fuit cuī nōmen Medvežij Ugol (Latīnē: ‘Angǔlus ursīnus’). Dux Geōrgius ursam, bēstiam gentīlĭbus sacram, cecīdisse, ităque indigenās imperiō suō subdidisse trādĭtur. Hodiē hanc fābǔlam in īnsīgnī urbānō dēpĭctam invenīmus.

Annō 1218o Geōrgiopŏlis caput principātūs tribūtī Geōrgiopolītānī facta est. Prōspĕrō locī suī sitū iuxtā viās mercātōriās eōdem dissectās oppĭdum cito incrēscēbat. Per flūmen Volham multae nāvēs ex Asiā et Persiā et marī Suēbĭcō5 ad Geōrgiopŏlim appellēbăntur, numerōsa agmĭna mercātōrum Moscoviā6 Archangelopŏlim iter faciēbant.

Invāsiōne Polōnōrum Lituānōrumque annō 1612o factā (tempŏre turbĭdō quod dīcĭtur) Geōrgiopŏlī cōpiae cīvium voluntāriōrum Cosmō Minin et Dēmētriō Požarskij praeeuntĭbus disposĭtae sunt. Alĭquot mēnsēs oppĭdum caput tōtīus Rutēniae erat.

Sed summā glōriā Geōrgiopŏlis secundā saecǔlī XVIIi parte flōruit. Aurea vērō aetās advēnit rēbus oeconomĭcīs excŭltīs, scholā architectōrum imāginumque pictōrum locālī īnstitūtā, ecclēsiīs saxō strūctīs, quibus magnifĭcīs imāgō urbis ūsque adhūc cōnstat.

Multa nōmĭna homĭnum in Rutēniā praeclārōrum cum Geōrgiopŏlī aut genĕre aut vītā aut operĭbus coniūncta sunt. Nōminandī e. g. sunt Theodōrus Volkov, quī prīmum Russōrum theātrum pūblĭcum condĭdit, deinde Nīcolāus Nekrasov poёta, tum Leōnĭdās Sobinov cantor melodrāmatĭcus, item Cōnstantīnus Ušinskij, paedagōgiae Russōrum prīnceps, postrēmō Valentīna Tereškova, inter astronautās mulier prīma.

Ūsque ad hodiernum tempus Geōrgiopŏlis cultūs cīvīlis nōminĭbus et īnstitūtīs viget. Sunt enim tria theātra, in quibus prīmum Russōrum theātrum drāmatĭcum Lupīniānum dictum, etiam aedificium concentuum mūsicōrum, pinacothēcae, mūsea, Acadēmīae cuiusque artis ēdiscendae.

Annō 2010o Geōrgiopŏlis mīllēsĭmum annum ab urbe condĭta celebrāvit. Diēbus 9o et 10o m. Septembris in urbe tōtīus orbis terrārum conventus polītĭcus habĭtus est. Rutēniae prīncĭpe Dēmētriō Medvedev praeeunte 500 particĭpēs et domestĭcī et extrāneī congregātī sunt, inter quōs Corēae prīnceps Li Men Bak et Italiae prīnceps Silvius Berlusconi affuērunt.

Annō 2005o Geōrgiopŏlis urbĭbus annumerāta est, quae Ūnītārum Nātiōnum societātis ēducātōriae, scientifĭcae culturālisque, vulgō UNESCO patrōciniō ūtŭntur. Ūndēvīgĭntī ecclēsiae ac tredĕcim aedificia cīvīlia brevī tempŏre restituenda esse cēnsĕntur. Iam splendent sōlis radiī in ecclēsiae cathedrālis Mariae Assūmptiōnis tholīs aurātīs, quī ā hospitĭbus Geōrgiopŏlim ineunte aestāte per Volham advenientĭbus iam ex longinquō cernŭntur.

Omnēs enim labōrēs impōnendī habent fīnem prōposĭtum hunc: ut Geōrgiopŏlis tamquam urbs Rutēniae antīqua propriīs rēbus vīsū dignīs praedĭta renovētur, viātōrĭbus voluptāriīs plūrĭbus suāvis fiat.

Exercitationes

I. Complēte tabǔlam:

urbs oppidumve adiectīvum incŏla
Moscovia Moscoviēnsis Moscoviēnsis
Saratovia7 ...
Plescovia8
Chiovia9
Geōrgiopŏlis

(Jaroslavia)
Geōrgiopolītānus

(…)
Geōrgiopolītānus

(…)
Petropŏlis
Archangelopŏlis
Catharīnopŏlis
Casānum10 Casānēnsis Casānēnsis
Voronĭcum
Ircūtum
Omium

II. Compōnĭte dialŏgōs, nōminĭbus urbium exercitātiōnis I ūtĕntēs:

□ Unde Alexander venit?

Moscoviā.

At quō vādit?
Saratoviam vādit,

ubī nunc habĭtat,

Moscoviae autem nātus est.

III. Complēte lacūnās, rēctīs verbīs locūtiōnibusve ūtĕntēs:

1. … … … cecīdisse et castellum condidisse trādĭtur.Trādunt … … ursam  cecīdisse et … condidisse. 2. … ducem Geōrgium Geōrgiopŏlim in lingǔlā condidisse. Dux Geōrgius Geōrgiopŏlim in lingǔlā condidisse … . 3. Dīcunt ducem Geōrgium prō sapiĕntī administrātiōne ac prō cūrā ērudītiōnis … cognōminātum esse. Dux Geōrgius prō sapiěntī administrātiōne ac prō cūrā ērudītiōnis Sapiēns … … dīcĭtur. 4. Cōnstat annālēs … annō 1071o prīmum memorāre. 5. Narrant Expedītiōnem Inguārī, antīquum Russōrum opus, Geōrgiopŏlī … … . Expedītiō Inguārī, antīquum Russōrum opus, Geōrgiopŏlī … … narrātur. 6. Cōnstat ecclēsiam sānctī Iōannis prophētae in tessĕrā mēnsae pūblĭcae mīlle rubelōrum pretiī … … .

trādunt, Sapiĕntem, ducem Geōrgium, cognōminātus esse, ursam, inventam esse, castellum, pictam esse, trādĭtur, Geōrgiopŏlim, inventa esse, dux Geōrgius

IV. Convertĭte in Latīnum et respondēte ad interrogātа:

1. Когда и кем был основан Ярославль? 2. Почему на гербе города изображена медведица? 3. За счет чего развивался город? 4. Какую роль выполнял Ярославль в Смутное время? 5. Почему XVII столетие называют «золотым веком» Ярославля? 6. Какие имена служат украшением города? 7. Каково значение Ярославля в жизни России сегодня?

V. Invenīte convenientiam nōmĭnum Latīnōrum et Russicōrum:

1. monumentum Geōrgiī Sapiĕntis церковь Илии пророка
2. monastērium trānsfigūrātiōnis Chrīstī Казанский собор
3. turris signī Deipărae

(turris sānctī Blasiī)
торговые ряды
4. ecclēsia appāritiōnis Chrīstī речной вокзал
5. ecclēsia sānctī Michaёlis archangĕlī Волковский театр
6. ecclēsia cathedrālis in honōrem Deipărae imāgĭnis Casānēnsis posĭta церковь Спаса «на Городу»
7. ecclēsia sānctī Ēlīae prophētae часовня Александра Невского
8. ecclēsia sānctī Nīcolāī intrā arcem posĭta памятник Николаю Некрасову
10. ecclēsia trānsfigūrātiōnis Chrīstī extrā arcem posĭta церковь Богоявления
11. sacellum sānctī Alexandrī Nevēnsis церковь Михаила архангела
12. commerciа Спасо-Преображенский монастырь
13. portus Знаменская башня
16. theātrum Lupīniānum церковь Николы Рубленого
17. monumentum Nīcolāī Nekrasov памятник Ярославу Мудрому

VI. Īnspicĭte chartam Geōrgiopŏlis regiōnis vetĕris, recitāte dialŏgum:

Eō ad theātrum, sed id nōn inveniō…

Ignōscās, rogō! Viam ad theātrum Lupīniānum quōmŏdō possum invenīre?

Haec tamen facĭle invenītur. Perge rēctā hāc Calendārum Māiārum viā praeter commercia in sinistrō ūsque ad turrim. Vidēsne illam?

Ita est. Turris, quam videō, quōmŏdō vocātur?

Turris signī Deipărae. Haec quidem in forō Lupīniānō, haud procul ā theātrō sita est. Prōcēde dextrā ultrā turrim trecenta metra. Ibī theātrum Lupīniānum vidēbis, magnifĭcum aedificium flāvī colōris.

Grātiās tibī agō!

Bene ambǔlā!

VII. Compōnĭte dialŏgum secundum superius exemplum, nōminĭbus ex exercitātiōne V locūtiōnibusque īnfrā marginātīs ūtĕntēs:

Ubī est …? / Bonam viam sequĕris. / Facĭle inveniēs. / Exī ex… / Perge rēctā ūsque ad … sinistrōrsum. / Per … iter fac … metra. / Ibī, dextrōrsum, … vidēbis.

ПРИМЕЧАНИЯ

1 Cfr: Jaroslavia, Jaroslaviensis, Jareslavia, Jareslaviensis. i. q. Jaroslavl nö. Moskau (Graesse 1972: II, 271).

2 Apud medii aevi scriptores etiam ‘Jarzellauus’ sive ‘Iarcellanus’ sive ‘Iacellanus’ sive ‘Ierczellauus’ sive ‘Iarezlafus’ sive ‘Gerzellauus’ sive ‘Iulius Claudius’.

3 Cfr: Aetilia fluvius, Attila, Etilia, Itil, Rha, Volga. i. q. Wolga (Graesse 1972: I, 27).

4 Hoc verbum Dr Alexius Scatebranus Rutenus (qui et Salopov) excogitavit. Cfr apud Sigismundum Herberstein: Cotoroa.

5 Cfr: Balticum mare, Balticum fretum, Balticus sinus, Getarum deserta, Meoticae paludes, Orientale mare (Prutenorum), Orientale pelagus, Sarmaticus oceanus, Scithicum mare, Slavanicus sinus. i. q. die Ostsee (Graesse 1972: I, 211).

6 Cfr: Mosca, Moscensis, Moscoviensis, Moscua, Moscuensis, Mosqua, Mosquensis. i. q. Moskva (Moskau) (Graesse 1972: II, 633).

7 Cfr: Saratoffa, Saratoffensis. i. q. Saratov am Fl. Wolga (Graesse 1972: III, 327).

8 Cfr: Pscovia, Pscoviensis. i. q. Pskov (Graesse 1972: III, 165).

9 Cfr: Chiue civ., Cioaba, Cyebus, Kitava Magna, Kotavensis, Kywa, Sambatas. i. q. Kiew (Graesse 1972: I, 508).

10 Cfr: Casana, Kazanum. i. q. Kazan (Kasan) (Graesse 1972: I, 440).


↑Rursus ad indicem


© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.





Добавить комментарий