Liber de lingua Latina viva. Caput V. De rebus cotidie faciendis


Для цитирования представленного учебного пособия используйте: [Следников А.Г. 2013, 14 октября. Электронное учебное пособие "Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva". ЯрГУ им. П.Г. Демидова, Научно-образовательный Центр антиковедения ЯрГУ. http://antik-yar.ru/main/liber-de-lingua-latina-viva]

© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.

ALEXII VESTIGIARII
LIBER DE LINGVA LATINA VIVA

CAPVT V

DE REBVS COTIDIE FACIENDIS

↑Rursus ad indicem

Ego soleō ante lūcem surgĕre. Lucĕrnā accēnsā lectī strāgŭla prīmum compōnō, dēhinc in balneō manūs et faciem lavō, capillōs pectō, pēnicŭlō dentifriciōque purgō dentēs, barbam abrādō. Quō factō mihī vestem induō et eō ientātum. Nec vērō ut Rōmānī ōlim mēnsam accumbĕntēs ientācŭlum sūmō, sed assidēns eī, ut nunc mōris est.

Hōrā septĭmā et dōdrante domō exeō. Cum Acadēmīa nostra satis procul ā tēctō nostrō sita sit, suprā sēmihōram autocīnētō longō calōdromōve vehendum est. Utrōlĭbet modō ad hōram octāvam sēmis, cum scholae incipiuntur, aedificium Acadēmĭcum iam ingredior. Cotīdiē quaternās plērŭmque scholās habeō, quae hōrā quīntā decĭmā fīniunt. Sed nōnnumquam iam diū prandendī tempǒre adventō in cēnātiōnem intrō.

Vix tandem domī capiō quiētem studiōrum. Cēnā sūmptā ad pēnsum domestĭcum propĕrō. In praesentī nōn iam opus est bibliothēcam tam saepe frequentāre, multae enim rēs per pandesmon accipiuntur.

Prīmō vespĕre librum bonum legĕre soleō, nōnnumquam autem tēleoptēre dēlector. Iīs autem diēbus, quĭbus exercitia lūsōrum pedifollium nōn exhibentur, domum prius solĭtō revertor. Ēn tempus vacuum ad amīcōs vīsitandōs!

Sed haec brevĭter hāctĕnus. Diem vīvō praecipuē ad agendum, nōn ad dēsidendum. Multō labōre fatīgātus eō prīmā nocte cubĭtum. Beātōs dormientēs!

Exercitationes

I. Fōrmāte locūtiōnēs:

ē lectō (multō) māne… …aut induĕre, aut exuĕre
lucĕrnam… …vehī
in balneō manūs et faciem… …dēlectārī
vestem… …quiētem capĕre
ientācŭlum / prandium / cēnam… …accendĕre
ad opĕra cotīdiāna… …īre
autocīnētō (longō) / calōdrŏmō… ...surgĕre
post opĕram complētam… …proficīscī
vespertīnō tempǒre tēleoptēre… …sūmĕre
cēnātum / cubĭtum… …lavāre

II. Convertĭte in Latīnum et respondēte ad interrogāta:

1. Когда обычно встает Дмитрий? 2. Что он делает по пробуждении? 3. В котором часу Дмитрий выходит из дома? 4. Каким транспортом он едет в университет? 5. Где он обедает – в университете или уже дома? 6. Часто ли Дмитрий посещает библиотеку? 7. Как проходит вечер? 8. В какие дни он навещает друзей? 9. Когда Дмитрий ложится спать?

III. Quota hōra est?1

305 1215 725 1435 1045 1555
500 2210 1630 850 1100 1815

IV. Quĭbus diēī temporĭbus haec rēs solent fīĕrī?

saltātum īre / tēleoptēre dēlectārī / iter faciēns Marīnam quoque vīsĕre / ientāre / surgĕre / dormīre / ad Acadēmīam properāre / cēnam sūmĕre / prandium sūmĕre

Hōrā 1900
700 surgĕre 1930
730 2030
800 2100
1230 2400

V. Scrībĭte et narrāte dē operĭbus vestrīs cotīdiānīs:

– Ego soleō hōrā 630 (sextā sēmis) surgĕre. Dehinc…

VI. Recitāte dialŏgum:

■ Dīc mihī, num anĭmō prōpōnis aliquid hodiē?

○ Ita est. Vespĕre in theātrum itūrus sum.

■ Sine tē comĭter?

○ Licet certē, sī ‘Carminĭbus Burānīs’ dēlectābĕris.

■ Rogās! Ego quidem amō multa, quae ad hūmānitātem mediī aevī pertinent. Quotā lūdus incipit autem?

○ Hōrā sextā sēmis. Sextā et quadrante igĭtur convenīre dēbēmus.

■ Id fīet. Bene valē!

VII. Compōnĭte dialŏgum:

Cūr mē rogās? / Dolendum vērō est. Sed crās post merīdiem sī ībĭmus? / Ut possim, metuō. Hodiē inter negōtia versandum est. / Hodiē in balneum volō. Sed quid tū? / Dīc, Paule, estne tibī post merīdiem tempus vacuum? / Tunc licet. Libĕnter tē sequar.


ПРИМЕЧАНИЯ

1 Si quis plura de horis scire velit, hunc librum inspiciat: Солопов 2008: 290–292.


↑Rursus ad indicem


© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.





Добавить комментарий