Liber de lingua Latina viva. Caput II. De domo mea


Для цитирования представленного учебного пособия используйте: [Следников А.Г. 2013, 14 октября. Электронное учебное пособие "Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva". ЯрГУ им. П.Г. Демидова, Научно-образовательный Центр антиковедения ЯрГУ. http://antik-yar.ru/main/liber-de-lingua-latina-viva]

© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.

ALEXII VESTIGIARII
LIBER DE LINGVA LATINA VIVA

CAPVT II

DE DOMO MEA

↑Rursus ad indicem

Nōbīs, mihī scīlĭcet et familiārĭbus meīs, nec fundus, nec villa, sed habitātiō in īnsŭlā ad vīvendum est. Suburbānīs viridĭbus circumvenientĭbus ea īnsŭla thyrotēlephōnō anabathrōque est īnstrūcta. Cētĕrum nōbīs longinquitās urbis vetĕris nūllō obstācŭlō est, nam multa et varia sunt vehicŭla pūblĭca, quibus ūtī solēmus. In īnsŭlae pedeplānīs pantopōlium ac pharmacopōlium sunt. Nostra autem habitātiō, quae est in tertiō tabulātō, ex tribus conclāvĭbus cōnstat.

Per andrōnem, ut mōris est, in mediānum intrātur magnum et bonum et ad cōnsuētūdinem aliquantŭlō vetustiōrem īnstrūctum, quod nostrīs gustĭbus respondet. Ad sinistram apud pariĕtem armārium invenītur, in mediō autem mēnsa cōnstitūta est. Ad dextram apud pariĕtem spondam vidēre potēstis, cuī utrumque latus duo sessibŭla tegunt; porrō suprā spondam in pariĕte pictūra pendet; in angŭlō sinistrō tēleoptērem habēmus. Mediānī tabulātum tapētĭbus cōnstrātum est, nē frīgeāmus hībernō tempŏre. Fenestra vēlīs ōrnāta sunt.

Cum studiīs meīs incumbō, omnia, quae sunt ad discendum necessāria, in graphēō inveniuntur. Illud conclāve, etsī multō minus est, quam mediānum, tamen lūcĭdum et bonum. Est mēnsa, in quā ōrdinātrum vidēre potēstis, item pēgma librārium atque lectus. In graphēō omnī tempŏre summā cum voluptāte versor.

At mātrī meae nōn graphēum, sed culīna cordī est, quō locō saepissĭmē versātur. Quā supellectĭle culīna nostra est īnstrūcta? Sunt mēnsa et sellae, focus praetereā gāsālis et māchĭna coquīnātōria et frīgidārium. Duo ultĭma alĭter automatāria nōminăntur.

Quod ad cubicŭlum attinet, nōn valdē spatiōsum est. Sunt etiam lectī, in quĭbus tempŏre nocturnō cubātur, et armārium et vetus specŭlum proavītum.

Īnsunt in habitātiōne nostrā locus munditiārum sēcrētus et balneum, ubī tubŭlus mammātus et lābrum et māchĭna lavātōria inveniuntur.

Quid dē maeniānō tamen? Māter mea ibī lintea fūnĭbus suspendit, pater familiās ūsū herbae Nicotiānae dēlectātur. Nīl novī!

Exercitationes

I. Complēte tabǔlam:

andrōn mediānum graphēum cubicŭlum culīna balneum
vestiārium

II. Perducĭte dialŏgum:

■ Quō tēleoptērem cōnstituam? ○ Optĭmē in mēnsā pōnās.

1. Кресло → у дивана; 2. стол → перед диваном; 3. лампу → на стол; 4. кровать → к стене; 5. цветы → на балкон; 6. холодильник → на кухню; 7. шкаф → в жилую комнату; 8. зеркало → в коридор; 9. стиральную машину → в ванную; 10. стулья → в жилую комнату, кабинет, спальню и на кухню.

III. Dēscrībĭte mediānum graphēumve vestrum, interrogātīs ūtĕntēs:

1. Utrum conclāve istud magnum an parvum est? / altum aut humĭle? / lūcĭdum aut caecum? / tepĭdum aut frīgĭdum? / bonum aut nōn satis?

2. Quā supellectĭle conclāve istud est īnstrūctum? Ubī mēnsa et armārium et sellae et lectus vel sponda inveniuntur?

(in angŭlō – в углу; in mediō – в середине; apud iānuam – у двери; apud fenestram – у окна; apud pariĕtem – у стены)

IV. Dīcĭte, quae imāgĭne pictā videātis:

V. Convertĭte in Latīnum et respondēte ad interrogātа:

1. Где живет семья Дмитрия: в квартире или в частном доме? 2. Есть ли в доме домофон и лифт? 3. На каком этаже находится квартира и сколько в ней комнат? 4. Что за помещения в квартире? 5. Какова обстановка в жилой комнате? 6. Почему Дмитрий любит свой кабинет? 7. Какая мебель есть в рабочем кабинете? 8. Что можно найти на кухне? 9. Большая ли в квартире спальня? 10. Где находится стиральная машина: в ванной или на кухне?

VI. Recitāte dialŏgum:

In dēversōriō

■ Salvē, caupō! Habēsne lectŭlōs adhūc līberōs?

○ Salvēte, omnēs! Quid vōbīs vultis?

Conclāvī ūnīus lectī et conclāvī duōrum lectōrum prō ūnā nocte opus est.

○ Num conclāvia cum lavācrō pluviō an sine lavācrō pluviō vōbīs opportūna sunt?

Utrumque conclāve cum lavācrō pluviō quaesŭmus.

○ Ecce! Conclāve septĭmum decĭmum in pedeplānīs et conclāve vīcēsĭmum quīntum in tabulātō prīmō.

■ Quantī cōnstant?

○ Prīmum conclāve duōbus mīlĭbus rubelōrum cōnstat, altĕrum tribus mīlĭbus.

■ Bene!

○ Nunc facĭte, quaesō, hās schēdŭlās īnscrīptiōnis expleātis! ... Grātiās agō. Ēn clāvēs vestrās!

■ Etiamnum paucīs tē volŭmus. Ubī est cēnātiō in dēversōriō tuō?

Pergĭte rēctā hōc andrōne ūsque ad oecum ā sinistrā.

VII. Compōnĭte dialŏgum secundum superius exemplum, verba locūtiōnēsque indicātās mūtantēs.


↑Rursus ad indicem


© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.





Добавить комментарий