Liber de lingua Latina viva. Appendix. De tredecim Latine loquentium seminariis


Для цитирования представленных методических указаний используйте: [Следников А.Г. 2013, 14 октября. Электронное учебное пособие "Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva". ЯрГУ им. П.Г. Демидова, Научно-образовательный Центр антиковедения ЯрГУ. http://antik-yar.ru/main/liber-de-lingua-latina-viva]

© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.

ALEXII VESTIGIARII
LIBER DE LINGVA LATINA VIVA

APPENDIX
DE TREDECIM LATINE LOQVENTIVM SEMINARIIS1


↑Rursus ad indicem

Miror me intueri in tot magistris e tam multis nationibus tam magnam ignorantiam de seminariis, ubi profundius linguam sui muneris discant, et ibīdem tam paucos studentes, ubi linguam suam communem exercitent. Feliciter ego inter annos 2000um et 2011um tredecim conventibus Europaeis adfui, et adhuc spem non depono, quia aliquid novi, iucundi, eruditi semper inveni et amicitias novas semper contuli. Utinam haec symbola mea hortetur non solum anteriorum seminariorum participes, ut experientiam suam iterum iterumque praebeant, sed etiam eius lectores, qui adhuc non participes sunt, ut conventui futuro adsint. Dolendum est, quod de seminariis narrationes paucae sunt.

Quotannis in Europā et in Civitatibus Foederatis conventūs vel conventicula vel scholae aestivae vel feriae Latinae vel septimanae Latinae vel colloquia vel rusticationes locum habent. Exempli gratia anno 2011o, praeter unum seminarium, cui adesse potui, talia habita sunt: Romae: Vivarium Novum, American Institute for Roman Culture, Universitas Sanctae Crucis, Europa Latina; Poznań (Polonia): Schola Aestiva Latinitatis Vivae, in Universitate Studiorum Posnansiensi habita; Civitates Foederatae: in urbibus Buffalo, Wenatchee Valley, Charles Town, Malibu, Boston et Mobile. Ecce memoria de seminariis, quibus inter 2000um et 2011um egomet adfui.

Societatis Latinae seminarium primum mihi fuit anno bis millesimo Maretioli [vulgo Maredsous] in mediis montibus Arduennis [v. Ardennes] Belgicis, moderatore Caelesti Eichenseer († anno 2008o). Mox animadverti necessitatem mihi contra timorem, inscientiam, ruborem audere: silere non licebat. Quamquam vinculum satis bonum inter cerebrum et pennam habebam, inter cerebrum et os fere omnino deerat. Gradatim tamen inopinato apparui labens et titubans aliquantulum citius elloquens, quod me valde delectavit.

Fuitne propter masochismum vel studium vel venustatem loci reditus meus anno sequenti? Rursus sensi imperitiam (non tam profundam, sed nunc magis adsuetam) post annum sine exercitatione continuā. Sed rursus crescens voluptas lente, sicut gaudium suave primi amoris, calamitatibus minutis me cepit.

Hoc seminarium locum sub auspiciis Societatis Latinae universitatis studiorum Saravipontanae [v. Saarbrücken], moderatrice doctrice Sigride Albert, haberi postea solebat Augustae Treverorum [v. Trier] in Germaniā, ubi anno 2008o adfui, in monticulo, qui omnem hanc urbem prospectat. Excursionem habuimus in urbem, ubi stant reliquiae Romanae excelsae omnibus partibus, a mystagogā e nostris (sane Latine) ducti.

Societas Latina seminaria, quibus adesse non potui, habuit anno 2009o Morsaci [v. Morschach] in Helvetia et Augustae Treverorum; annis 2010o et 2011o in archiabbatiā Ottiliensi (v. D-86941 St. Ottilien] in Bavaria non longe a Monaco [v. München] sitā et Augustae Treverorum; anno 2012o habebuntur in archiabbatiā Ottiliensi et in oppido Theulegio [v. Tholey] in Saravia [v. Saarland] sito.

Seminaria Societatis Latinae conveniunt eis, qui satis bene linguam calleant et acroases uberrimas diligent ad disputationem incitandam. Magna pars seminarii exercitationibus loquelaribus, lectione atque disputatione, ludis loquelaribus et similibus rebus transigitur. Nihilominus participes nequaquam hilaritatem respuunt. Si aliquis aliorum opiniones fusius legere velint, narrationes de seminariis Saravipontanis legi possunt in commentario Voce Latina2 et etiam in Grege Latine Loquentium interretiali. 3

Septimana Latina Europaea quotannis seminarium, quod inscribitur “Latine loqui – Romane coquere”, habere solet Amoeneburgi [v. Amőneburg] in Germaniā (praeter annum 2008um, quo habitum est in viculo Kirchähr in montibus silvosis prope Confluentiam [v. Koblenz]). Ter adfui. Amoeneburgum situm est non procul a Marburgo [v. Marburg] super montem quarzo factum, ubi omnes lapides, saxa et, ut videtur mons ipse subito ex planitie improviso surgens, formam hexagonalem habent.

Haec seminaria praestant propter numerum altum participum (anno 2011o plus quam sexaginta) et moderatorum, et varietatem amplam rerum optime ordinatarum. Ibi sunt iuvenes et senes, tirones et periti, iocosi et serii. Linguam non tantum in sessionibus exercitant, sed etiam cantica in choro cantantes, fabulas scaenicas exarantes et agentes, intra et foris ludentes, instrumentis canentes…

Excursionem anno 2003o habuimus Schafnaburgum [v. Aschaffenburg], interdum Nicaea Bavariae appallatum, ubi situs Iucundisissimus fuit Pompeianum, iussu Ludovici I exstructum ad exemplar domūs Pompeiis effosae.

Anno 2008o iter fecimus ad urbem Weilburg in insulā medio in flumine Laganā [v. Lahn] situm, ubi alteram dimidiam partem diei degimus in magno pulchroque arce. Mihi tunc maximi momenti fuit acroasis alacris Professoris Valahfridi Stroh De versibus recte recitandis, ubi nos docuit versūs Latinos recte recitare, ut et accentus verborum et pondus metri auscultentur4.

Anno 2010o huic seminario rursus adfui. Multa, ut saepe, fecimus. Inter ea secutus sum gregem, qui opus c.t. Nicolai Klimii iter subterraneum a Ludovico Holbergio [v. Ludwig Holberg] exaratum valde iucundum perlegit et consideravit5.

Urbem Nauhemium [v. Bad Nauheim] pulchram et balnea a multis celebribus et nobilibus visitata lustravimus. In ludo scaenico, de deorum classicorum invidiis certaminibusque, quem ibi una composuimus, ego induxi et egi Momum, deiculum antiquum sicut in opere, q.e. Momus, Leonis Baptistae Alberti iocosissime descriptum6. Post illud seminarium commercium epistulare habui cum participe Germano de rhythmis et recitatione rectā textuum Latinorum.

Anno 2003o quoque nonnullos dies Mogontiaci [v. Mainz] in domo amicae mansi. Ibi est formosissimum et ingentissimum museum navium militarium et onerariarum Romanarum in flumine Rheno [v. Rhein], praeter deae Isidis templum recenter effossum, quae valde commendo. Sed haec est alia res.

Fundationis Melissae Bruxellensis Gaius Licoppe et Francisca Deraedt nunc quotannis itinera (ut vocari solent) in sedes diversas dirigunt, ex. gr. in Constantinopolim [v. Istanbul], in Apuliam, in nave veliferā per litus Turciae, in regiones Romanas Africae Septentrionalis, et recentissime per Viam Egnatiam terrarum Balcanicarum.

Anno 2004o mihi facile fuit iter facere Bruxellas [v. Bruxelles/Brussel] tramine Eurostar vocato Londinio [v. London] sub Fretu Anglico [v. English Channel/la Manche], ut seminario Melissae adessem. Bruxellae sunt amoenissimae, quas Gaius nobis pluribus diebus (sane omnino Latine loquens) monstravit. Excursio illius septimanae fuit Lovanium (v. Leuven/Louvaine). Praeterea lustravimus Domum Erasmi pulchram in suburbiā Bruxellarum, ubi opera illius auctoris celeberrimi et eius aetatis cum videnda tum emenda sunt: si iter ad illam urbem facies, omnino tibi opus est illuc ire.
Moderatores nos exercitaverunt constanter in sessionibus ex toto Latine habitis. Optimum est, quod Gaius est medicus e munere nec magister nec professor, sed Latinista, cui lingua vere cordi est, et uxor eius magistra peritissima est. Ambo fluenter et pure linguā loquuntur. Legi potest de Melissae seminariis in commentario, c.t. Melissa7.

Rocae Amatoris [v. Rocamadour] in Francogalliā fui anno 2006o, sanctuarium celeberrimum, amoenissimum in latere faucium super amnem Ossam [v. Ouysse] situm. Alia oppida plus minusve ad libram aedificantur; hoc ad perpendiculum. Semper meminerim aquilarum fuscarum, quae volitabant in auras callidas nitidas surgentes extra aulam.

Latinitati Vivae Fovendae Associatio (L.V.P.A.), praeside Ingā Pessara-Grimm quotannis in aliā urbe septimanam Latinam praebet. Allicit multos e terris Europae Orientalis – quamquam eo etiam eunt multi Europaei occidentales. Locum habuit Pragae [v. Praha] et Vindobonae [v. Wien]. Cracovia [v. Krakόw] in Poloniā, ubi ego anno 2007o fui, urbs amoenissima est et linguā nostrā multa saecula eluxit. Copernicus, cuius instrumenta exponuntur in studiorum universitate, ibi laboravit. In ipsa ecclesia cathedrali omni die Dominico celebratur missa Latina choro cathedrali adiuvante, illo die Dominico ad nostrum seminarium honorandum. (Obiter dicam in nonnullis seminariis missa aut officium oecumenicum celebratur Latine). Inter alia cantavimus, fabulam novam theatralem egimus et optime vesperi ultimo in cauponā cenavimus.

Horno (anno 2011o) adfui L.V.P.A.e seminario Lapidi Magno Silesiorum [v. Kamień Śląnski] in Poloniā, sub auspiciis universitatis studiorum Opoliensis. Argumentum generale fuit De excellentibus mulieribus, quae multum ad Europam efflorescendam attulerunt, de quo maior pars acroasium egit. Acroasin meam De recitatione comiter auscultaverunt. Nobis magnopere profuit, quod ibi adfuerunt tres linguae Latinae poetae excellentes. Lustravimus die integro sanctuarium Częstochowa.

Seminarium Ferigoletense anno 2005o et anno 2009o Ferigoleti [v. Frigolet] Mariā-Antoninā Avich moderatrice in monasterio habebatur, quo in montibus infrequentibus prope Avenionem [v. Avignon] in Provinciā Francogalliae situm est, me allexit. Visenda est ibi bibliotheca magna, cuius libri in pegmatibus ordinantur secundum librorum magnitudinem ordinatrali indice adhibito. In unoquoque seminario saltem unam excursionem fit, quatenus possit ad situm Romanum.

Anno 2005o excursionem habuimus Arelatum [v. Arles], ubi sunt multae reliquiae Romanae. Prope urbem Saint-Rémy-de-Provence, ubi habitabant Michael de Montaigne (qui Latine loquebatur antequam Francogallice) et Nostrodamus, urbis Romanae Glani reliquiae sunt. Natare potuerunt, qui voluerunt in urbe Sanctae Mariae de Ratis [v. les-Saintes-Maries-de-la-Mer]. Meā sponte ante hoc seminarium iter feci ad Pontem Gardonis [v. du Gard], cum Romanus aquaeductus immanis non procul esset: visendus vere operae pretium est.

Mihi anno 2009o summopere placuit lustrare cum ceteris in oppido propinquo scholam gladiatorum – pueros dum armis exercebantur, et scorpionem, cuius sagittae magnā vi in medium longinquae metae feriebantur. Oratiuncula mea de modo, quo versus Aeneidos recitandi sunt, nonnullorum et ibi et in commercio epistulari posteriore interfuit. Massiliam [v. Marseille] toto die invisimus et nonnulli in mari nataverunt. Semel vesperi Avenioni ad flumen Rhodanum [v. Rhône] opipare cenavimus.

Academia Latinitati Fovendae, cuius sedes Romae, annis nonnullis interiectis congressum habet, ubi professores studiorum classicorum et alii acroases habent de rebus, quae plus minusve proximae argumento proposito. Unicus congressus in Britanniā fuit sextus Dunelmi [v. Durham] anno 1985o, cuius thema Britannia Latina. Unicus congressus Academiae extra Europam habitus fuit anno 1977o Dacariae [v. Dakar] (in Senegaliā). Acta congressuum plena sunt rerum dignarum emptu et lectu. Proh dolor adesse nequivi anno 2006o Alcannizii [v. Alcañiz] in Aragoniā et Ampostae [v. Amposta] in Cataloniā (cuius thema De activa linguae Latinae institutione a saeculo XIV usque ad nostram aetatem), nec anno 2009o Ratisbonae [v. Regensburg] in Germaniā (cuius thema Ad Fines Imperii Romani, Anno Bismillesimo Cladis Varianae). Sodales sunt Latinistae praestantissimi e diversis nationibus (e Civitatibus Foederatis saepe adsunt professor Terentius Tunberg et Milena Minkova). Ecce quod dixit de anni 2009i conventū moderator Gregis interretialis Latine Loquentium, Hermannus Gottschiewski: “Admirabiles acroases Latinas audivi et tot colloquia cum variis sodalibus habui, ut vix caput meum in linguam maternam reverti posset”8.

Anno 2002o feliciter congressui decimo Academiae adfui Matriti [v. Madrid], cuius argumenta duo fuerunt, De linguā Latinā communicationis inter Europaeos instrumento a XV usque ad XXI saeculum, et De inceptis hodiernis institutionis Latinae renovandae ac vivae Latinitatis fovendae. Die Iovis, in studiorum Universitate mediaevali propinquā Complutensi [v. Alcalá], urbiculā, ubi Michael de Cervantes (auctor operis, c.t. Don Quijote) natus est, et ubi dramaturgus Lope de Vega (qui Latine loquebatur quinque annos natus) et alii auctores Hispani celebres studebant, auscultavimus acroases, prandimus et oppidum Romanum Complutum visitavimus9.

Hic non sufficit spatium, ut omnes acroases, sessiones et oratiunculas illius conventūs describam. Tantum dicam dificillime ibi optima eligere fuisse et hic reverentiam meam peritissimorum exhibere.

Quamquam nonnulli participes eodem seminario quotannis diversis ex causis adesse solent, ego in annum mutare malo, ut alios homines, alios modos cognoscam. In initio uniuscuiusque seminarii participes diverso modo se introducunt: quamobrem suadeo, ut nonnulla verba de te praepares. Meā experientiā, quamvis peritus vel imperitus sis – aut iudices te esse – nullum est seminarium, ubi peritia tua in linguā Latinā ipsā et in eius usu non amplificatur.

Differentiae pronuntiationis hominum e diversis terris leves invenies, sicut in omni lingua et omni homine; sed raro non intelleguntur. Exempli gratia: nonnulli Germani et multi Francogalli habent litteram “r” in gutture; Germani litteram “s” saepe bombum faciunt; Italus Latinitatis peritissimus notus est, quia saepe post consonantem finalem litteram “a” profert. Caelestis Eichenseer me derisit, quia, Anglus cum essem, vocalem longam “o” quasi diphtongum “ou” pronuntiavi. Etiam pronuntiationi ecclesiasticae tiro adsuescet. Grammatica et vocabula semper et ubique eadem sunt.

De conventibus anni venturi te dirige ad commentarios Latinos (cfr e.g. Melissa Bruxellensis vel Vox Latina Saravipontana) vel ad sitūs electronicos, inter quos: http://www.circuluslatinusinterretialis.co.uk/html/conventus.html.

In fine velim nonnulla proposita proferre ex experientiis meis et aliorum opinionibus: Mihi visum erat non necesse esse insistere in illo, quod acroases et oratiunculae minores sine exceptione lingua Latina habenda sint. Magnopere tamen miratus sum semel in aliquo seminario (cuius locum hic patefacere nolo) me acroasin partim Anglice et interrogationes Anglice et Theodisce factas auscultare.
Nonnulla dulcia verba exhortantia, quibus participes linguas vernaculas quam maxime evitare instigantur, non nimia erunt.

Praecipue novis participibus nuntiari potest antea de rebus, quas invenient in cubiculis (manutergia, saponem, etc.), et de vestimentis utilibus, si nare aut loca frigida visitare possibile sit, et etiam de calore umiditateque seminarii tempore et de altitudine loci.

Narrationes de seminariis habitis amplius divulgandae sunt per interrete et commentarios, quibus novi participes alliciantur et memoriae suaves participium renoventur.

Tu, care lector, cara lectrix, anno 2012o saltem uni seminario adsis, et, si prospero, ego te conveniam et una Latine colloquamur.

BRENNVS BISHOP


ПРИМЕЧАНИЯ

1 Symbola sequens deprompta est ex commentariis periodicis, qui inscribuntur Vox Latina 187 (2012). P. 98 sq.

2 e.g. de seminario Theulegensi in fasciculo 185, pp. 432–440.

3 e.g. de seminario Ottiliensi anno 2011o a fratre Thoma Crean, 11/8/2011.

4 Cfr http://www.lrz-muenchen.de/~stroh, pdf-Datei.

5 Textus inveniri gratis potest (quamquam sine imaginibus vegetis) hoc loco: http://books.google.co.uk/books?id=AIcvAAAAYAAJ&printsec=frontcover&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false.

6 I Tatti Renaissance Library, ISBN 0-674-00754-9.

7 e.g. de ambulatione circa Viam Egnatiam anno 2011 in Melissa 164, pp. 1–3 et in fasciculo sequenti.

8 Epistula electronica 17/9/9.

9 Lege opus, q.e. Acta selecta X conventus A.L.F., ISBN 84-6711—1914-2.


↑Rursus ad indicem


© Все права защищены. Автор-составитель: А.Г. Следников.
Полное или частичное копирование представленных материалов разрешено только с согласия автора-составителя и при наличии активной ссылки на источник.
Свидетельство о государственной регистрации базы данных №2013621340 «Электронное учебное пособие “Книга о живой латыни. Liber de lingua Latina viva”», Федеральная служба по интеллектуальной собственности, 14 октября 2013 г.





Добавить комментарий